monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIII <<<     >>> in Psalmum XXXV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIV

1 Ipsi David.
2 Non gravat breviter interdum dicta repetere, ut legentis animus ad memoriae necessaria studia revocetur. David, sicut diximus, duas significationes amplectitur, manu fortis, et desiderabilis, quod utrumque Domino Salvatori certum est convenire. Manu fortis est, quia mortis nostrae captivitatem cum impio auctore prostravit; desiderabilis est, quoniam adventus eius nobis bona ineffabilia pollicetur. Cantatur ergo psalmus iste a persona Domini Salvatoris, qui se petit ab inimicorum persecutione liberari. Ipsi enim ubi commemoratur in titulo, Christum commonet intelligi, qui congrue David dicitur, quoniam bene huic tota expositio istius nominis applicatur.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum hunc hymnum verba sunt Domini Christi a dispensatione qua passus est. Primo membro psalmi persecutoribus retributionem postulat debere restitui: optans illis contraria, quae tamen ad conversionem eorum sint nihilominus profutura. Secundo de resurrectione sua gaudet: et Iudaeorum iniquitates exprobrans, actum propriae passionis exponit. Tertio promittit se per universum orbem terrarum in membris suis paternae potentiae confiteri, qui eum ab inimicis suis resurrectionis beneficio liberavit: deprecans ut confundantur persecutores [ed., peccatores], et exsultent in magna gloria fideles.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Iudica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. Assumpta pro nobis clamat infirmitas, ut damnentur nocentes, id est, diabolus cum ministris, quod noverat esse venturum. Malos enim iudicare damnare est, quia nequeunt in disceptatione liberari qui semper pravis actionibus probantur impliciti. Sed hoc, ut dictum est, ad diabolum pertinet cum sequacibus suis, per quos provenit Iudaicae voluntatis iniquitas. Nam cum ipse praecipiat: Pro inimicis vestris orate [Matth. V, 24], hominibus haec non potest convenire sententia. Ipsos ergo petit debere damnari, quos virtute praescientiae suae novit ad poenitudinis remedia non venire. Nam in subsequentibus, ubi venit ad homines, converti eos desiderat, non perire. Adiecit etiam: Expugna impugnantes me. Qui impugnat superare contendit; qui expugnatur omnino iam victus est. Merito ergo spiritus immundi impugnatores dicuntur, quia licet sanctos vincere nequeant, contendere tamen cum eis improba voluntate non desinunt. Expugnat autem Dominus, qui solus praevalet implere quae vult, cuius certamen triumphus est, et omnis pugna victoria.
7 (Vers. 2.) Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus. Et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum, ut opprimat inimicum. Caeterum arma et scutum sola voluntas est Domini, qua protegit periclitantem, et expugnat adversum. Hanc enim tropologiam dicit et Apostolus: Scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus [Ephes. VI, 16, 17]. Scutum enim dictum est quasi sculptum, quod in ipso antiqui sua facta signabant. Nam quod dicit, apprehende, nunquid a Deo sumitur ad tempus peregrina defensio? Semper illi paratus est exitus rerum, qui probatur omnipotens; nec quasi de quiete exsurgere creditur, qui nunquam iacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea, per quae salus humana defenditur; scutum ad repellendos ictus inimici, ut frustrata tela cadant, quae fuerant in exitium hominis destinata. Precatur ergo Dominus Christus a natura humanitatis suae, ut et salus eius muniri debeat, et inimici voluntas suis ausibus efferatur.
8 (Vers. 3.) Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. In Scripturis divinis, framea multas continet significationes; intelligitur enim et gladius, intelligitur hasta regalis, intelligitur et dolus, intelligitur et vindicta; hic tamen vult accipi animam suam, quae revera adversariis framea fuit. Per ipsam quippe gestum est ut idolorum cultus sacrilegus interiret, ut diaboli vinceretur iniquitas, ut mortis ipsius potestas percussa succumberet, cum ante toto orbe libera potestate regnaret. Nam et in alio psalmo iam lectum est: Eripe animam meam ab impio, frameam tuam [Psal. XVI, 13]. Effunde ergo frameam, id est animam meam dilata munere tuae pietatis indulto. Conclude, hoc est passione mea, et lege tua completa, quam praedixeras per prophetas. Petit etiam animae suae a Domino dici: Salus tua ego sum, quia verba eius novit sine aliqua difficultate compleri.
9 (Vers. 4.) Confundantur et revereantur inquirentes animam meam.
10 (Vers. 5.) Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Hic iam ubi venit ad homines, non maledictio funditur, sed correctio postulatur. Confundi est facta sua erubescere, et in meliorem sententiam commutare; nam et illi confusi dicuntur, qui convincuntur ad poenam. Sed ut magis hoc ad conversionem intelligere debuisses, addidit: Revereantur, id est, emendati colant, quem persequendum esse putaverant. Inquirentes animam meam, in malam partem dicitur; qui sic quaerunt, ut eam non venerari velint, sed a corpore segregare festinent. Nam quaeri animam Christi et in bonam partem positum est, ubi ait: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam [Psal. CXLI, 5]. Averti autem retrorsum non dicitur, nisi illis qui corrigendi iudicantur. Nam et Petro apostolo, qui salutem Christi humanitus vindicabat, dixit: Redi retro me, Satanas [Marc. VIII, 33], non ut periret, sed ut Domini voluntatem felici emendatione sequeretur. Ergo quos retrorsum redire vult, non illos optat intentionem pessimam suae voluntatis efficere: sed potius se sequi, ubi non probantur errare. Qui cogitant mihi mala, sive de Iudaeis, sive de haereticis, sive potest accipi de paganis. Omnes enim mala cogitant qui praeter religionem catholicam asserere aliqua prava intentione festinant.
11 (Vers. 6.) Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. Pulvis terrena quidem, sed nimis arida tenuisque substantia est, quae vento flante in sua sede manere non sinitur, sed in auras liquidas elevatur. Ita voluntates peccatorum, cum veritatis fuerint inspiratione commonitae, a terrenis vitiis sublevantur, et ad virtutes aethereas, praestante Domino, perducuntur. Sic ergo malis optatur ut ad vitam coelestem felici emendatione perveniant. Angelum dicimus supernae virtutis nuntium, per quem divina iussa complentur. Iste ergo angelus conversos affligit, ut in illam patriam felicem humilitatis munere perducantur. Sed afflictio ista beneficium est, quando in locum magni muneris, ut emergat, optatur.
12 (Vers. 7.) Fiat via eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. In contrarium verti peccatoribus omnia postulavit, ut via propria quae illis videtur lucida vel fixa, cum in eadem delectabiliter commorantur, fiat illis tenebrosa, quam horreant, et lubrica, ut in eadem diutius stare non possint; sicut et Ieremias propheta dicit: Et propter hoc facta est via eorum lapsinosa in tenebris, et supplantabuntur, et cadent in ea [Ier. XXIII, 12]. Quod si adhuc in malis suis decreverint immorari, virtus Domini persequatur; quatenus eos in sceleribus suis haerere non faciat, qui ad interitus sui vota festinant. O multarum contrarietatum magna felicitas! Quantis votis hic petitur, ut adversitas prosperrima praebeatur!
13 (Vers. 8.) Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, vane exprobraverunt animam meam. Gratis revera, quibus nihil mali fecerat. Quae figura dicitur syncrisis, cum comparatione quadam iustiorem causam nostram, quam adversarii demonstramus. Illud enim gratuitum dicimus, quod non alicuius rei compensatione tribuitur. Absconderunt mihi, ut illi putabant, qui divinitatis eius potentiam non credebant. Nam quid potest abscondi, cui nihil occultum est? Ille enim et proditorem suum in coena designavit, et passionem, antequam proveniret, edocuit; nec quidquam fuit quod ei absconderetur, quia omnia suae voluntatis dispensatione patiebatur. Bene autem dictum est, interitum laquei sui, quia ille laqueus non morientis erat, sed peccantis magis interitus. Nam quod sequitur, vane exprobraverunt animam meam, significat false accusaverunt, quando Iudaicus populus Domino Salvatori dicta veracia quasi crimen aliquod imputabant. Clamabant enim vesani mendaciter: Hic est qui dicebat, destruam templum hoc [Matth. XXVI, 61]; cum ille dixerit: Destruite templum hoc, et in triduum aedificabo illud [Ioan. II, 19]. Quid enim plus vanum quam illud ad culpam pravitatis studio velle convertere, quod praedicabatur omnibus ad salutem?
14 (Vers. 9.) Veniat illis laqueus quem ignorant, et captio quam occultaverunt apprehendat eos; et in laqueum incidant in idipsum. Pia retributio, vindicta salutaris; ut quia illi laqueum paraverant, qui credebatur posse nesciri, in illam tendiculam incidant quam sensus peccatoris ignorat; scilicet nexu veritatis astricti reddantur potius absoluti. Sequitur, et captio quam occultaverunt apprehendat eos. Quae est illa captio, nisi mors Domini Salvatoris, quae occultis machinata probatur insidiis? Apprehendat eos, quasi fugientes protinus consequatur, et illud totum efficiat, ne derelicti suis sceleribus obruantur. Et nota quod hic in bonam partem ponit laqueum; ut mandatis Domini capti, in idipsum coelesti gratia perseverent. Sic orat cui gratis laqueus occultabatur exitii, qui malum pro malo non reddidit, sed in cruce positus pro suis persecutoribus exoravit.
15 (Vers. 10.) Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutare eius. Postquam de spiritibus immundis, quae illis erant emersura, competenter edixit, et pro peccatoribus more suae pietatis oravit, venit ad secundum membrum, ubi et laetitiam propriae mentis exponit, et passionis ordinem lucidissima veritate narravit. Prima quippe sanctae animae beatitudo est, exsultare in Domino: quia totum illic conquiritur, cum mens ibi purissima destinatur. Nam qui laetatur in Domino, nec gaudium eius aliquando deficit, nec suavius quidquam quod amare possit inveniet. Quid ergo sequitur istam exsultationem? scilicet quoniam delectabitur super salutare eius. Salutare autem est Domini maiestas Verbi, unde salus egreditur, et vita praestatur, fons misericordiae, supplicantium remedium, remissio peccatorum.
16 (Vers. 11.) Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Ossa nec sensum nec vocem habere manifestum est, sed (sicut frequenter diximus) fortitudo animi et constantia mentis debent intelligi. Quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus continent, ita et haec sanctas corroborat voluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa, non caro, id est firmitas, non remissio: quia talem hymnum non potest nisi sola mentis dicere fortitudo. Quis negativum est: quia nemo potest esse similis, cum sit sancta Trinitas singularis. Multum quippe est creatura a Creatore dissimilis: illa denique servit, iste dominatur.
17 (Vers. 12.) Eripiens inopem de manu fortioris [ed., fortiorum] eius, egenum et pauperem a rapientibus eum. In isto versu exposuit quod superius dixit: Quis similis tibi? Nam cum diabolus manu sua teneret pene totum genus humanum, de illa potestate qua tenebatur obnoxium, constat incarnatione Verbi fuisse liberatum. Addidit quoque egenum et pauperem, ut haec tria in unum collecta conditionem generis humani pressam calamitatibus indicarent. Inops ergo dicitur, quia mortalis effectus est; egenus, quia in laboribus et sudoribus panem quaesivit; pauper, quoniam de illa sapientia et puritate deiectus, solam tenuem et umbratilem ratiunculam possidebat. Nam quis dicat eos vere sapuisse, qui auctoris sui probabantur scientiam non habere? Sed hunc talem per incarnationem suam liberasse, quam mirabile, quam est omnimodis singulare, ut merito dicatur: Domine, quis similis tibi? Et memento quod supra, de manu fortioris, diabolum significat, qui utique fortior hominibus erat. Inferius a rapientibus eum, spiritus immundos intelligi vult, qui potestati diabolicae nefanda devotione commilitant.
18 (Vers. 13.) Exsurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me. Postquam dixit multiplices calamitates quibus premebatur humanitas, ut se ab ea non redderet alienum, quam pro nobis assumere sua pietate dignatus est, nunc propriam commemorat passionem. Testes igitur, qui subito impetu belluino consurgunt, nec moderate adducuntur in medium, sunt sine dubitatione falsissimi, quos uno verbo potenter designat dicens: Iniqui. Revera iniqui, qui erant contra veritatem iustitiamque locuturi. Iungit: Quae ignorabam, id est quae me dixisse omnimodis nesciebam. Sic enim de illis dicimus qui se Domini beneficio recta conversatione custodiunt: nescit mentiri, nescit rapere, nescit opprimere. Ignorabat enim Dominus blasphemare, quod ei princeps sacerdotum scissis vestibus imputavit, quando dixit: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Patris [Matth. XXVI, 64]; et subsecutus est princeps Iudaeorum: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? Sed quale testimonium fuerit, subsequenti verbo declaravit; ut eos non diceret convicisse, sed interrogasse, quasi non de sua integritate confisus, sed de aliena voce sollicitus. De quo loco Matthaeus evangelista sic ait: Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Audivimus hunc dixisse: Possum destruere templum hoc (Ibidem, 60), etc.
19 (Vers. 14.) Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. Non potuit aliquid nec brevius nec elegantius dici. Beneficia Domini actusque Iudaeorum singulis sunt sermonibus explicata, id est mala pro bonis; scilicet quia dum ille vitam credentibus contulisset, isti mortem reddere maluerunt; quod retributionis genus malorum omnium probatur extremum. Sterilitas quoque animae fuit, quando Magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit; nec pectora eorum credulitatis germina reddiderunt, quae saxeo stupore durata sunt. Sed ne Iudaei se leviter aestiment addictos huic sterilitati, et in ficulnea illa (Evangelio teste) maledixit, in qua fructus omnino non reperit [Marc. XI, 13].
20 (Vers. 15.) Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio. Cilicium fit ex haedis asperum setigerumque tegumentum: qui ad delicta iure referuntur, quoniam et in iudicio Domini in peccatorum parte sunt positi. Ergo Dominus, quia carnem peccati assumpsit, cilicium se induisse commemorat. Nam si historice accipias, nunquam eum legis usum fuisse cilicio. Ergo dum Iudaei per contumelias et insidias essent molesti, ille divinitatem suam carnis velamine tenebrosis mentibus occulebat, quia non merebantur agnoscere quem tali impietate tractabant. Hoc schema metriasmos, id est mediocritas dicitur, quoties rem magnam humili voto deiicimus. Quam figuram et in hoc, et in subsequentibus versibus diligens lector agnosces. Et considera verbum coelestis patientiae; non dicit, cum me persequerentur, sed cum mihi molesti essent; quod solemus dicere in levibus causis, ubi aliquid importune suggestum taediosa voluntate suscipimus.
21 (Vers. 16.) Et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertebatur. Ieiunium Domini fuit, quando nefanda obstinatione duratos non inveniebat, quos in epulas spirituales assumeret. Haec enim fuit sterilitas animae ipsius, quod et ieiunium. Ieiunium enim dictum est quasi inedium, quod abstinentes diutius ad inediam usque perducat. Ieiunavit ergo Dominus, quia se ei incredula turba subtraxerat. Potest etiam et ieiunium corporale Domino convenire, quoniam quadraginta diebus et noctibus ieiunavit in monte [Matth. IV, 2]; sed illo perfecto ieiunio de quo Isaias dicit: Solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum, dimitte afflictos in remissione, et omnem retributionem iniquam disrumpe; frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, cooperi, et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitas tua cito orietur. Et praecedet ante te iustitia tua, et maiestas Domini circumdabit te. Et tunc clamabis, et Deus exaudiet te, adhuc te loquente dicet: Ecce adsum [Isai. LVIII, 6, 7, 8, 9], et caetera, quae textus ille mirabilis coelesti munere pollicetur. Ita Magister bonus, quod prophetarum praedixerat libris, humanitus evidentibus monstravit exemplis. Addidit quoque secretiorem causam quae bene evangelica similitudine reseratur. Dicit enim Dominus discipulis suis: Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur [Matth. X, 12, 13]. Talis est et ista oratio quae fundebatur a Domino. Nam dum eam detestabiles Iudaei minime suscipere mererentur, in sinu eius, id est in secreto pectoris, unde fuerat egressa, remeabat. Si enim in pectoribus fuisset operata, non conversa utique, sed diceretur effusa.
22 (Vers. 17.) Sicut proximum, sicut fratrem nostrum ita complacebam, tanquam lugens et contristatus sic humiliabar. Quantum ad eloquentiam Latinam proximo et fratri complacuisse nos dicimus: sed hic mutatus est nominum casus; pro dativis enim accusativi sunt positi. Quae figura dicitur antiptosis, quando casus pro casu ponitur. Dicit enim sicut de proximo, sicut de fratre nostro, ita mihi complacebam; id est de eorum affinitate gaudebam, qui me hostiliter insequebantur. Ipsa est enim perfecta retributio, si pro odio gratia, si beneficium pro laesione praestetur. Complacebat enim in illis Dominus, quando eos docebat ne delinquerent, quando pro ipsis Patri in cruce positus supplicabat. Sequitur, tanquam lugens et contristatus sic humiliabar. Illa Domini sanctitas et impensa charitas quam docebat, quamvis sicut fratres et proximos se Iudaeos dilexisse testetur, contristatum se tamen iuste commemorat, quia in cunctis fidem invenire non potuit, quam magnopere quaerebat. Si quis enim nobis bene velit, necesse est ut contristetur, quando in nobis non potest reperire quod quaerit.
23 (Vers. 18.) Et adversum me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt. Cum Christus Dominus pie contristaretur, Iudaei impia libertate laetabantur. Sed diversa erit ista retributio: Christus gaudebit de tristitia sua, Iudaei de propria erunt exsultatione cruciandi; nam beati sunt qui propter iustitiam lugent [Matth. V, 5], et miseri qui inepta gratulatione superbiunt. Exponit etiam casum pessimae caecitatis: quia in Dominum suum tormenta praeparabant, quae in ipsos erant iustitiae compensatione reditura. Hoc est enim quod dicit: Et ignoraverunt: quia in eos habuit converti, quod corporaliter innocenti videbantur ingerere.
24 (Vers. 19.) Dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt me et deriserunt derisu; striderunt in me dentibus suis. Post impiae temeritatis excessum, dicit quae Iudaeis acciderint; nec tamen obstinationem eorum commemorat potuisse converti. Dissoluti sunt utique, cum passione Domini sol tenebras accepit, terra contremuit, velum templi scissum est [Luc. XXIII, 45]; et cum haec tanta fuerint ostensa miracula, non sunt tamen conversi faciente duritia. Tentaverunt vero quando dixerunt: Dic nobis si tu es Christus [Luc. XXII, 66]? Deriserunt, quando crucifixo imputabant, sicut Matthaeus evangelista testatur: Similiter et principes sacerdotum deridentes eum cum scribis et Pharisaeis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest [Matth. XXVII, 41, 42]. Genus autem illud locutionis tunc adhibetur, quando res aliqua copiosissime significatur impleta; ut, Benedicens benedicam te, maledicens maledicam te, aedificans aedificabo te, et his similia. Quod argumentum dicitur notatio, cum ex verbi positione elicitur similitudo sermonis. Sequitur, striderunt in me dentibus suis, quod fit a saevis hominibus, quando ratione vincuntur. Nam cum eis pro veritate verba defecerint, tunc impatienter dentibus fremunt, suasque voluntates tacita interminatione denuntiant. Sed hoc totum ad magnam humani generis aedificationem refertur: ne membra sibi existiment onerosum pati, quod caput suum sustinuisse cognoscunt.
25 (Vers. 20.) Domine, quando respicies? restitue animam meam a malefactis eorum, a leonibus unicam meam. Quando respicies? pro consuetudine infirmitatis humanae dicitur, cui morosum videtur quodcunque futurum est, quae mox ut cupit aliquid, festinat implere. Restitue vero dixit, quasi ereptam redde; hoc est, praesta resurgere a malefactis: quia iniuste probatur occisus. A leonibus enim, a potestatibus cruentis atque crudelibus significat. Unicam, quidam carnem Domini advertere voluerunt, quae licet sit ista communis, unica tamen facta est, quia de Virgine, quia sine peccato, quia sociata est Verbo, hoc est Dei Filio. Sive unicam, catholicam Ecclesiam intelligamus, quae in toto mundo una est, et dilectione magna, unica nuncupatur, a qua haereticorum conventicula omnimodis excluduntur. Nam ut probes ipsam dici unicam, sequens versus ostendit, qui de Ecclesia locuturus est. Et respice rerum ordinem pulcherrime fuisse servatum: prius pro resurrectione sua deprecatus est, quae revera iam contigit: post oravit de Ecclesiae liberatione, quae tempore iudicii ab omni erit inquietudine munienda.
26 (Vers. 21.) Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te. Venit ad tertium membrum, ubi iam percepto munere resurrectionis, profitetur se in toto orbe Domino confiteri. Duas diximus esse confessiones, unam laudis, alteram poenitentiae. Sed hic ut praeconialem debuisses advertere, paulo post sequitur, laudabo te. Magna vero Ecclesia est populus Christianus, rectae fidei tenax, qui amplitudine sui totius mundi spatia comprehendit. Sequitur, in populo gravi, utique fructuoso, qui non in levibus paleis, sed in frumentalibus granis noscitur constitutus. Quem veniens aura tentationis de area Christi non abiicit, sed ventilationibus purgatur potius quam longe proiicitur. Quapropter in gravi populo laudatur Dominus; a levibus autem et fide vacuis utique blasphematur.
27 (Vers. 22.) Non insultent in me qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis et annuentes [mss. A., B., F. annuunt] oculis. Ordo verborum talis est: Non insultent in me qui adversantur mihi inique, annuentes oculis, qui oderunt me gratis. Insultant haeretici, quando aliquos de numero fidelium sancta perdit Ecclesia; adversantur inique, quando de pereuntium errore laetantur. Hoc ne fiat pia Domini intercessione deposcitur. Sequitur, qui oderunt me gratis; hoc est quibus nihil nocui. Inaniter siquidem exsecratur, cui laesionis causa nulla praemittitur. Annuentes autem oculis dixit, quod solet fieri quando voluntatem nostram tacita et dolosa significatione declaramus; et ubi voce prodi nolumus, oculorum quempiam nutibus admonemus.
28 (Vers. 23.) Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Praedicitur Iudaeorum nefanda dolositas, quae non nostris, sed verbis evangelicis indicitur. Pacifice loqui videbantur quando dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: licet tributum dare Caesari, an non [Matth. XXII, 16]? Sed potest dolum cogitare etiam qui non disponit occidere, ut si quis pecuniam aut possessionem proximo machinetur auferre. Sed addidit iram, ut dolus eorum exitialis fuisse declaretur. Hoc ad illud refertur, quando dolosam machinationem tractabant: Oportet unum pro omnibus mori [Ioan. XI, 50].
29 (Vers. 24.) Dilataverunt in me os suum; dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Dilataverunt utique os suum quando clamabant: Crucifige, crucifige [Luc. XXIII, 21]; iam non annuentes oculis, non dolose cogitantes, sed aperta et libera voce damnantes. O scelestum facinus! Negavit iudex fieri quod populus clamabat impleri. Sequuntur verba lethaliter laetantium Iudaeorum; ac si dicerent: bene, bene videmus de te quod desideramus efficere; ut dissuasor plebis cum latronibus in cruce penderes. En mira patientia, in quo erat summa potestas. Nunquid non valuit ad confundendos inimicos vivus descendere de crucis patibulo, qui mortuus die tertia resurgere potuit de sepulcro? Sed non conveniebat divinae virtuti ad verba insultantium commoveri, ut amplius erubescerent, dum omnia praedicta constarent. Sed quamvis Iudaeos Euge, euge dixisse in Evangelio non legatur, similia tamen insultationum verba locuti sunt, ut una res per sermonum varietates veraciter probetur esse narrata. Euge, euge per figuram dictum est epizeuxis, quando sine aliqua interpositione in uno versu verba geminantur.
30 (Vers. 25.) Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. Ad haec et ista tria verba pertinent quae superius dignoscuntur esse narrata. Vidisti, hoc est probasti completa, quae contra me praevideras esse cogitanda. Sic enim dicimus, quando aliquid in memoriam revocare desideramus: Vidisti quam crudelis exstitit mihi; vidisti quanta in me fecerit latronis improbitas. Ne sileas, id est non differas dare sententiam, quod utique tacendo non potest fieri, sed loquendo. Nam quod dicit, ne discedas a me, a parte accipiendum est humanitatis, quae subiacuit passioni.
31 (Vers. 26.) Exsurge, Domine, et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus, in causam meam. Sicut saepe dictum est ab humana consuetudine, Exsurge dicitur illi qui semper vigilat, semper intentus est; et cum iugiter omnia respiciat, tunc tamen putatur intendisse dum vindicat. Iudicio meo, quod pertulit a Iudaeis, iudicium sine iure, tormenta sine scelere, mortem sine peccato. Bene autem dixit meo, quod revera pertulerat. Pulchre siquidem dixit, in causam meam respice, non in poenam; poena enim sceleratis videbatur esse consimilis; causa vero talis cum nullo poterat esse communis. Sed quae est ista causa, quae a Deo petebatur intendi? scilicet ut qui dare venerat salutem humano generi, ab insanis et perfidis probaretur occidi.
32 (Vers. 27.) Iudica me, Domine, secundum misericordiam tuam, Deus meus; et non insultent in me inimici mei. Quamvis haberet optimam causam qui peccata non fecerat, tamen se petit secundum misericordiam iudicari, ut nobis ostenderet precationis exemplum, qui tale non poteramus habere negotium. Sequitur quoque: Et non insultent in me inimici mei: scilice ne dicant quod insultantium potest habere nequitia, id est potuimus, fecimus, egimus; sed precatur ut mala sua potius salutariter tristes defleant, quam se exitialiter implesse congaudeant.
33 (Vers. 28.) Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae; nec dicant: Absorbuimus eum. Expressit insultationem quam superius fecerat sentiendam. Non dicant: Euge, euge, id est, bene, bene. Verba sunt enim ista scelerata mente laetantium, quae iam dicere non possunt, dum compunctionibus affliguntur. Damnent ergo malam conscientiam suam, ne possint poenalem subire sententiam. O ingens et immensa pietas Creatoris! non patitur eos laetos temporaliter relinqui, ne debeant aeterna calamitate percelli. Absorbere est autem in corpus alterius subita celeritate transmitti; quod accidit illis qui aliquibus superstitionibus deglutiti, a verae fidei vivacitate discedunt. Sed hoc petit ad informandos fideles. Caeterum ineffabili eius puritati talia non poterant evenire.
34 (Vers. 29.) Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis.
35 (Vers. 30.) Induantur pudore et reverentia, qui maligna loquuntur adversum me. Digna vindicta, poena sufficiens. Nam qui erubescit actus suos, propria aestimatione damnatus est, et se ultore torquetur, qui vinculo confusionis involvitur. Potest tamen aliquis erubescere, et reverentiam non habere. Hic autem addidit, et revereantur simul, ut conversionis eorum indicia declararet. Reverentia est enim Domini timor cum amore permixtus; quod illis provenit qui voluntate sincerissima confessionis munera consequuntur. Sequitur, induantur pudore et reverentia. Quasi quodam cilicio poenitentiae, quasi veste lugubri. Pudorem contra audaciam ponit, quam habuerunt furentes; reverentiam contra impudentiam falsitatis, ut duabus virtutibus curent, quod duobus commisere criminibus. Magna enim dixit locutos, id est superba modum probitatis excedentia, sicut beatus Ioannes in Apocalypsi commemorat: Vidi os loquens magna adversus Deum [Apoc. XIII, 5].
36 (Vers. 31.) Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Postquam de persecutoribus sufficienter edictum est, venit ad partem fidelium: illos optans salubri poenitudine cruciari, istos summa beatitudinis exsultatione compleri. Et illud respice, quod merita eorum ipsa quoque verba distinguunt. Persecutores enim solent dicere, Euge, euge, animae nostrae, quod temporale gaudium et fugitiva laetitia est. Beati vero dicunt: Semper magnificetur Dominus, quod aeternum atque perpetuum est. Illi animabus suis mundanas conferunt voluptates; isti ad Dominum propria vota convertunt, et exsultationem suam non in se, sed in eius laudibus ponunt. Quod autem dixit, servi eius, ad humilitatis respicit formam: quia in assumpta carne humilitas est, in maiestate vero potentia. Sic utrumque perfectum atque verissimum, unus est Dominus Christus. Qui ergo volunt pacem servi eius? Scilicet qui a vitiis redduntur alieni, et in continentiae bono, divino munere animi tranquillitate versantur.
37 (Vers. 32.) Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. Lingua ipsius meditata est iustitiam, quando Novum Testamentum populis praedicavit. Tota die, sicut saepe dictum est, universum vitae tempus ostendit. Sed quia humanitati impossibile videtur Deum continuata voce laudare, ad intellectum nos bonorum actuum transferamus: quia semper Deum laudat qui in omni voluntate sua divina iussa considerat.
38 Conclusio psalmi.
39 Consideremus Christum Dominum per totum psalmum quanta nobis dispensatione loqui dignatus est. Fecit enim ab oratione principium, sicut et in aliis similibus psalmis. Deinde passionis et resurrectionis suae ventura narravit. Postremo finit in spe magna fidelium, ut dubium non sit et hunc psalmum praefata regula fuisse conclusum. Quapropter gaudeamus in cladibus, exsultemus in periculis. Nam cur a fidelibus debet refugi, quod ille rerum Dominus pro omnium salute sustinuit? Notandum praeterea secundum hunc esse psalmum eorum qui passionem et resurrectionem Domini latius intimare noscuntur.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XXXIII <<<     >>> in Psalmum XXXV
monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34